monumenta.ch > Victricius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 3, 4
In disparili sorte parilis palma virtutis est. Haec coitum manente coniugio horrore et pudore damnavit, haec mortuo commendavit. Nec immerito tantum religionis est studium. Ubi enim nulla est cogitatio voluptatum, ibi est domicilium castitatis. Bona conscientia sanctis libenter obsequitur. Nihil enim differt quod aut rumor laceret, aut tacita cogitationis vexet iniuria. Ostentatio pudoris, et abstinentia est assiduitas obsequentis. Nullius hic indumentum tyrium vomit ardorem, nec crepantis serici undae ambulantis arte crispantur, nulla bacca, nullus auri circulus scitur. Sordent enim humana, ubi divina pensantur.